Textos en latín


DUAE PUELLAE ROMANAE


Ecce! In pictura est puella, nomine Cornelia. Cornelia est puella Romana quae in Italia habitat. Etiam in pictura est villa ubi Cornelia aestate habitat. Cornelia est laeta quod iam est in villa. Cornelia sub arbore sedet. Etiam in pictura est altera puella, nomine Flavia. Flavia est puella Romana quae in villa vicina habitat. Dum Cornelia sedet, Flavia cantat. Laeta est Flavia quod Cornelia iam est in villa.

Responde latine

Quis est Cornelia?
Ubi habitat Cornelia?
Cur est Cornelia laeta?
Quid facit Cornelia?
Ubi habitat Flavia?
Quid facit Flavia?
Cur est Flavia laeta?

Escribe en latín

Cornelia está alegre
Cornelia está sentada bajo el árbol
Flavia es una muchacha romana.
Cornelia ya está en la villa.



AMBULATIO IUCUNDA


Cornelia est puella Romana. Flavia quoque est puella Romana. Cornelia et Flavia sunt puellae Romanae quae in Italia habitant. Cornelia et Flavia sunt amicae. Hodie puellae non sedent sed in agris ambulant. Puellae cantant quod laetae sunt. Brevi tempore Cornelia defessa est. Non iam ambulat sed sub arbore sedet. Flavia, quae est puella strenua, in agris currit. Brevi tempore Flavia quoque est defessa. Iam Flavia et Cornelia sub arbore sedent quod defessae sunt. Tandem puellae defessae ex agris ad villam lente ambulant.


Selecciona y completa


Flavia in villa vicina ____________________(habitat/ habitant)
Cornelia et Flavia sub arbore ________________(sedet/sedent)
Cornelia et Flavia defessae__________________(sunt/est)
Flavia strenua____________________(est/sunt)
Cornelia et Flavia sunt___________(puella Romana/puellae Romanae)

Responde latine


Ubi habitant Cornelia et Flavia?
Quid faciunt puellae hodie?
Cur puellae cantant?
Quid facit Cornelia quod defessa est?
Quid faciunt puellae quod defessae sunt?




PROMETHEUS



Homines antea ab immortalibus ignem petebant neque in perpetuum servare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras, hominibusque monstravit quomodo cinere obrutum servarent. Ob hanc rem Mercurius Iovis iussu deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis et aquilam apposuit, quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. Hanc aquilam post XXX annos Hercules interfecit eumque liberavit.


PANDORA


Prometheus Iapeti filius primus homines ex luto finxit. Postea Vulcanus Iovis iussu ex luto mulieris effigiem fecit, cui Minerva animam dedit, ceterique dii alius donum dederunt; ob id Pandoram nominarunt. Ea data in coniugium Epimetheo fratri; inde nata est Pyrrha, quae mortalis dicitur prima esse creata.




CANIS LEVIOR QUAM ASINUS

Titus canem et asinum et felem habet. Felem una manu tollit facile; nam feles parva et levis est. Asinum duabus manibus tollere non potest; nam asinus gravis est. Canem tollit duabus manibus. Canis levior est quam asinus, gravior autem quam feles. Feles horum trium animalium levissima est. Asinus trium animalium gravissimus est; feles levis est, canis gravior, asinus gravissimus. Nunc lupus de monte decurrit. Asinus fugit, nam timidus est. Feles in arborem ascendit, nam ingeniosa est. Canis lupo resistit, nam fortis est. Titus Marcellum vocat et ad villam currit. Feles fortior est quam asinus, sed minus fortis quamcanis. Canis omnium fortissimus, asinus minime fortis, Titus tam timidus est quam asinus, sed paulo ingeniosior.





TEXTOS TEMÁTICOS LATINOS 1 (El derecho romano)



Iure proprio familiam dicimus plures personas quae sunt sub uníais potestare aut natura aut iure subiectae ut patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps vicem eorum sequuntur, ut nepotes et neptes et deinceps. Pater autem familias apellatur, qui in domo dominium habet recteque hoc nomine apellatur, quamvis filium non habeat; non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus; denique et pupillum patrem familias apellamus. Et cum paterfamilias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint singulas familias incipiunt habere: singuli enim patruum familiarum nomen subeunt. Idemque eveniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet.

ULPIANO, Digesto, 50, 16


OVIS LEVIOR QUAM ELEPHANTUS


Ovis levior est quam elephantus. Nam elephantus omnium bestiarum gravissimus est. Via angustior, forum latius est. Templum magnum est, casa parva. Templum majus est quam casa, casa minor quam templum. Nam hoc templum maximus est, haec autem casa minima. Equus celerior quam ovis, minus celer quam corvus est. Cochlea autem omnium minime celeris. Domus novae dominus divitior est quam veteris domus dominus. Nihil est calidius quam ignis, nix autem res frigidissima est. Hujus hominis valetudo mala est, illius valetudo melior. Nam ejus valetudo pessima est qui aeger in lecto jacet, ejus valetudo optima qui ambulare et currere potest. Canis multo fortior est quam ovis. Hi homines multos líberos habent, hic vero plures filios quam filias, ille filias plures quam filios. Discipulos magister meliores laudat, pejores vituperat. Ferula multo longior quam stilus est.  Melius est parum aquae quam nimis habere. Hic homo longius ab urbe, ille multo propius abest.



LEO MORTUUS EST

1.Postquam leo, rex bestiarum, mortuus est, bestiae novum regem creare volunt. 2. Tigris rex esse cupit: “Ego, inquit, rex esse debeo quia ex omnibus bestiis mortui regis sum simillimus.” 3. At ursus : « Ego, inquit, fortior et melior sum. Omnium bestiarum sum fortissimus et optimus. 4. Id etiam quod leo facere non poterat, ego possum in arbores ascendere. » 5. Tum elephantus: “Ego, inquit, rex esse debeo quia mihi corpus est majus quam tigri et urso. Omnium bestiarum maximus ego sum et prudentissimus.” 6. At Sorex: “Ingenium regi magis necessarium est quam corpus magnum. 7. Nam Napoleo, qui fuit inter homines princeps maximus, ingeniosior fuit quam longior. 8. Itaque ego, qui sum elephanto multo minor et omnium eorum qui adsunt fortasse minimus, Napoleonis sum simillimus.” 9. Deinde equus: “Ego, inquit, multo pulchrior sum quam elephantus; omnium etiam bestiarum celerrimus sum et pulcherrimus.”

LEO MORTUUS EST
1




2
3
Postquam leo, rex bestiarum, mortuus est, bestiae novum regem creare volunt.


4




5
6




7




8
9





FRATRES DUO URBEM NOVAM CONDERE VOLUNT

1. Romulus et Remus urbem in monte Palatino condere voluerunt. 2. Tum Romulus : « Quo nomine urbem novam appellabimus ? Uter nostrum nomen suum urbi dabit ? Utrum Roma an Remoria erit ? » 3. At Remus : « Ego malo urbem Remoriam appellare ; nam si nomen meum ei dedero, rex eius ego ero. » 4. Iamque inter se pugnare parabant; nam quomodo poterant sine pugna regem inter se deligere? 5. Solebant autem veteres, in rebus incertis, aves volantes spectare et observare; id auspicium vel augurium appellabant. 6. Auspiciis ea se cognoscere posse putabant quae dei immortales volebant. 7. Itaque aves volantes uterque juvenis observare incipit, alter a monte Palatino, alter a monte Aventino, qui montes sunt ad flumen Tiberim. 8. Uter eorum plures aves volantes viderit, is rex erit et nomen suum urbi dabit. 9. Romulus an Remus ? Roma an Remoria ?
10. Remus prior sex vultures vidit ; Romulus postea ipse quoque vultures vidit, non eosdem, sed alios, duodecim numero. 11. Itaque Romulus cui melius augurium fuit urbem Romam nominat. 12. Sed urbs ipsa nondum erat ; Romulus igitur sulcum ducere incipit et murum exstruere, qui fines et moenia ipsius urbis esse debebant. Eodem modo omnes agunt qui urbem condere volunt. 13. Remus autem, qui urbis rex ipse esse voluerant, irridens sulcum transilit. 14. Tum juvenis alter iratus eum interficit. « Sic peribit quicumque moenia mea transiliet ! » 15. Itaque Romulus Romam condidit solusque rex Romanorum fuit.




EPIGRAMMATA

Senĕcæ

dē qualitāte tempŏris





I

ōmnĭă tēmpŭs ĕdāx dēpāscĭtŭr, ōmnĭă cārpīt,

ōmnĭă sēdĕ mŏvēt, nīl sĭnĭt ēssĕ dĭū.

flūmĭnă dēfĭcĭūnt, prŏfŭgūm mărĕ lītŏră sīccāt,

sūbsīdūnt mōntēs ēt iŭgă cēlsă rŭūnt.

quīd tām pārvă lŏquōr? mōlēs pūlchērrĭmă cælī

ārdēbīt flāmmīs tōtă rĕpēntĕ sŭīs.

ōmnĭă mōrs pōscīt. lēx ēst, nōn poenă, pĕrīrē:

hīc ălĭquō mūndūs tēmpŏrĕ nūllŭs ĕrīt.



______ ____ ____ ____ ____ ____ ____



______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

______ ____ ____ ____ ____ ____ ____

VOCABVLA

nōmen substantīvum

cælum, cælī n.: cielo

epigrāmma, epigrāmmătis n.: epigrama, inscripción

flamma, flammæ f.: flama, llama

flūmen, flūmĭnis n.: río

iugum, iugī n.: yugo, cresta o cima [de una montaña]

lēx, legis f.: ley

lītus, lītŏris n.: costa, playa, litoral

mare, maris n.: mar

mōlēs, mōlis f.: masa, mole

mōns, mōntis m.: monte

mōrs, mōrtis f.: muerte

mūndus, mūndī m.: mundo

poena, poenæ f.: pena, castigo

qualĭtās, qualitātis f.: cualidad, manera de ser, estado

sēdēs, sēdis f.: sede, estancia, sitio

Senĕca, Senĕcæ m. nom. pr.: Séneca

tempus, tempŏris n.: tiempo

nōmen adiectīvum

celsus, celsa, celsum: alto, elevado, excelso

edāx, edācis: voraz

omnis, omne: todo

parvus, parva, parvum: pequeño

profŭgus, profŭga, profŭgum: prófugo, que huye

pulcher, pulchra, pulchrum: bello, bella, pulcro

tōtus, tōta, tōtum: todo entero: completo

verbum

ardēre, arsī, arsum: arder

carpĕre, carpsī, carptum: arrancar, tomar, asir

deficĕre, defēcī, defēctum: quitar, disminuir, faltar

depāscī, depāscor, depāstus sum: consumir, devorar

esse, sum, fuī: ser, estar, haber

loquī, loquor, locūtus sum: hablar

movēre, mōvī, mōtum: mover

perīre, perĕō, periī, perĭtum: perecer, arruinarse

poscĕre, popōscī: pedir, exigir

ruĕre, ruī, rutum: caer, arruinarse, desmoronarse

sīccāre, sīccāvī, sīccātum: secar

sinĕre, siī, situm: dejar, permitir

subsidĕre, subsēdī, subsēssum: quedar abajo, hundirse

pronōmen

alĭqui, alĭqua, alĭquod pron. indef.: alguien, alguna, algún

hīc, hæc, hoc pron. dem.: este, esta, esto

nihil / nīl pron. indef.: nada

nūllus, nūlla, nūllum pron. indef.: ninguno, ninguna, ningún

quis, quid pron. interrogativo: ¿quién? ¿qué? ¿por qué?

suus, sua, suum pron. pos.: suyo, suya, su

præpositio

dē prep. abl.: de, acerca de

coniunctio

et conj. coordinante: y

adverbium

diū adv. tiempo: por largo tiempo, por mucho tiempo

non adv. énfasis: no

repēntē adv.modo: de repente, repentinamente

tam adv. [tam…parva: cosas tan pequeñas]